Psalms 124

Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :/ non commovebitur in æternum,/ qui habitat in Jerusalem./ Montes in circuitu ejus ;/ et Dominus in circuitu populi sui,/ ex hoc nunc et usque in sæculum./ Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum/ super sortem justorum :/ ut non extendant justi/ ad iniquitatem manus suas,/ benefac, Domine, bonis,/ et rectis corde./ Declinantes autem in obligationes,/ adducet Dominus cum operantibus iniquitatem./ Pax super Israël !]
Copyright information for VulgCT