Psalms 125

1Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion,/ facti sumus sicut consolati./ 2Tunc repletum est gaudio os nostrum,/ et lingua nostra exsultatione./ Tunc dicent inter gentes :/ Magnificavit Dominus facere cum eis./ 3Magnificavit Dominus facere nobiscum ;/ facti sumus lætantes./ 4Converte, Domine, captivitatem nostram,/ sicut torrens in austro./ 5Qui seminant in lacrimis,/ in exsultatione metent./ 6Euntes ibant et flebant,/ mittentes semina sua./ Venientes autem venient cum exsultatione,/ portantes manipulos suos.]
Copyright information for VulgCT