Psalms 126

Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum,/ in vanum laboraverunt qui ædificant eam./ Nisi Dominus custodierit civitatem,/ frustra vigilat qui custodit eam./ Vanum est vobis ante lucem surgere :/ surgite postquam sederitis,/ qui manducatis panem doloris./ Cum dederit dilectis suis somnum,/ ecce hæreditas Domini, filii ;/ merces, fructus ventris./ Sicut sagittæ in manu potentis,/ ita filii excussorum./ Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis :/ non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.]
Copyright information for VulgCT