Psalms 127

Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum,/ qui ambulant in viis ejus./ Labores manuum tuarum quia manducabis :/ beatus es, et bene tibi erit./ Uxor tua sicut vitis abundans/ in lateribus domus tuæ ;/ filii tui sicut novellæ olivarum/ in circuitu mensæ tuæ./ Ecce sic benedicetur homo/ qui timet Dominum./ Benedicat tibi Dominus ex Sion,/ et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ./ Et videas filios filiorum tuorum :/ pacem super Israël.]
Copyright information for VulgCT