Psalms 128

1Canticum graduum. [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,/ dicat nunc Israël ;/ 2sæpe expugnaverunt me a juventute mea :/ etenim non potuerunt mihi./ 3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ;/ prolongaverunt iniquitatem suam./ 4Dominus justus/ concidit cervices peccatorum./ 5Confundantur, et convertantur retrorsum/ omnes qui oderunt Sion./ 6Fiant sicut fœnum tectorum,/ quod priusquam evellatur exaruit :/ 7de quo non implevit manum suam qui metit,/ et sinum suum qui manipulos colligit./ 8Et non dixerunt qui præteribant :/ Benedictio Domini super vos./ Benediximus vobis in nomine Domini.]
Copyright information for VulgCT