Psalms 129

Canticum graduum. [De profundis clamavi ad te, Domine ;/ Domine, exaudi vocem meam./ Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ./ Si iniquitates observaveris, Domine,/ Domine, quis sustinebit ?/ Quia apud te propitiatio est ;/ et propter legem tuam sustinui te, Domine./ Sustinuit anima mea in verbo ejus :/ speravit anima mea in Domino./ A custodia matutina usque ad noctem,/ speret Israël in Domino./ Quia apud Dominum misericordia,/ et copiosa apud eum redemptio./ Et ipse redimet Israël/ ex omnibus iniquitatibus ejus.]
Copyright information for VulgCT