Psalms 13

In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus./ Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ;/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./ Dominus de cælo prospexit super filios hominum,/ ut videat si est intelligens, aut requirens Deum./ Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt./ Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./ Sepulchrum patens est guttur eorum ;/ linguis suis dolose agebant./ Venenum aspidum sub labiis eorum,/ quorum os maledictione et amaritudine plenum est ;/ veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem./ Contritio et infelicitas in viis eorum,/ et viam pacis non cognoverunt ;/ non est timor Dei ante oculos eorum./ Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem,/ qui devorant plebem meam sicut escam panis ?/ Dominum non invocaverunt ;/ illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor./ Quoniam Dominus in generatione justa est :/ consilium inopis confudistis,/ quoniam Dominus spes ejus est./ Quis dabit ex Sion salutare Israël ?/ Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ,/ exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]
Copyright information for VulgCT