Psalms 130

Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum,/ neque elati sunt oculi mei,/ neque ambulavi in magnis,/ neque in mirabilibus super me./ Si non humiliter sentiebam,/ sed exaltavi animam meam :/ sicut ablactatus est super matre sua,/ ita retributio in anima mea./ Speret Israël in Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]
Copyright information for VulgCT