Psalms 131

1Canticum graduum. [Memento, Domine, David,/ et omnis mansuetudinis ejus :/ 2sicut juravit Domino ;/ votum vovit Deo Jacob :/ 3Si introiero in tabernaculum domus meæ ;/ si ascendero in lectum strati mei ;/ 4si dedero somnum oculis meis,/ et palpebris meis dormitationem,/ 5et requiem temporibus meis,/ donec inveniam locum Domino,/ tabernaculum Deo Jacob./ 6Ecce audivimus eam in Ephrata ;/ invenimus eam in campis silvæ./ 7Introibimus in tabernaculum ejus ;/ adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus./ 8Surge, Domine, in requiem tuam,/ tu et arca sanctificationis tuæ./ 9Sacerdotes tui induantur justitiam,/ et sancti tui exsultent./ 10Propter David servum tuum/ non avertas faciem christi tui./ 11Juravit Dominus David veritatem,/ et non frustrabitur eam :/ De fructu ventris tui/ ponam super sedem tuam./ 12Si custodierint filii tui testamentum meum,/ et testimonia mea hæc quæ docebo eos,/ et filii eorum usque in sæculum/ sedebunt super sedem tuam./ 13Quoniam elegit Dominus Sion :/ elegit eam in habitationem sibi./ 14Hæc requies mea in sæculum sæculi ;/ hic habitabo, quoniam elegi eam./ 15Viduam ejus benedicens benedicam ;/ pauperes ejus saturabo panibus./ 16Sacerdotes ejus induam salutari,/ et sancti ejus exsultatione exsultabunt./ 17Illuc producam cornu David ;/ paravi lucernam christo meo./ 18Inimicos ejus induam confusione ;/ super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.]
Copyright information for VulgCT