Psalms 132

Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum,/ habitare fratres in unum !/ Sicut unguentum in capite,/ quod descendit in barbam, barbam Aaron,/ quod descendit in oram vestimenti ejus ;/ sicut ros Hermon,/ qui descendit in montem Sion./ Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,/ et vitam usque in sæculum.]
Copyright information for VulgCT