Psalms 133

Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini :/ qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./ In noctibus extollite manus vestras in sancta,/ et benedicite Dominum./ Benedicat te Dominus ex Sion,/ qui fecit cælum et terram.]
Copyright information for VulgCT