Psalms 134

Alleluja. [Laudate nomen Domini ;/ laudate, servi, Dominum :/ qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./ Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;/ psallite nomini ejus, quoniam suave./ Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;/ Israël in possessionem sibi./ Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,/ et Deus noster præ omnibus diis./ Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,/ in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis./ Educens nubes ab extremo terræ,/ fulgura in pluviam fecit ;/ qui producit ventos de thesauris suis./ Qui percussit primogenita Ægypti,/ ab homine usque ad pecus./ Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :/ in Pharaonem, et in omnes servos ejus./ 10 Qui percussit gentes multas,/ et occidit reges fortes :/ 11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,/ et omnia regna Chanaan :/ 12 et dedit terram eorum hæreditatem,/ hæreditatem Israël populo suo./ 13 Domine, nomen tuum in æternum ;/ Domine, memoriale tuum in generationem et generationem./ 14 Quia judicabit Dominus populum suum,/ et in servis suis deprecabitur./ 15 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./ 16 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./ 17 Aures habent, et non audient ;/ neque enim est spiritus in ore ipsorum./ 18 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./ 19 Domus Israël, benedicite Domino ;/ domus Aaron, benedicite Domino./ 20 Domus Levi, benedicite Domino ;/ qui timetis Dominum, benedicite Domino./ 21 Benedictus Dominus ex Sion,/ qui habitat in Jerusalem.]
Copyright information for VulgCT