Psalms 135

1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 2Confitemini Deo deorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 3Confitemini Domino dominorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 4Qui facit mirabilia magna solus,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 5Qui fecit cælos in intellectu,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 6Qui firmavit terram super aquas,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 7Qui fecit luminaria magna,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/ 8solem in potestatem diei,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 9lunam et stellas in potestatem noctis,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 10Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 11Qui eduxit Israël de medio eorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus,/ 12in manu potenti et brachio excelso,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 13Qui divisit mare Rubrum in divisiones,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 14et eduxit Israël per medium ejus,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 15et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 16Qui traduxit populum suum per desertum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 17Qui percussit reges magnos,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 18et occidit reges fortes,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/ 19Sehon, regem Amorrhæorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 20et Og, regem Basan,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/ 21et dedit terram eorum hæreditatem,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 22hæreditatem Israël, servo suo,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 23Quia in humilitate nostra memor fuit nostri,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/ 24et redemit nos ab inimicis nostris,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 25Qui dat escam omni carni,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ 26Confitemini Deo cæli,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ Confitemini Domino dominorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus.]
Copyright information for VulgCT