Psalms 136

Psalmus David, Jeremiæ. [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus,/ cum recordaremur Sion./ In salicibus in medio ejus/ suspendimus organa nostra :/ quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos,/ verba cantionum ;/ et qui abduxerunt nos :/ Hymnum cantate nobis de canticis Sion./ Quomodo cantabimus canticum Domini/ in terra aliena ?/ Si oblitus fuero tui, Jerusalem,/ oblivioni detur dextera mea./ Adhæreat lingua mea faucibus meis,/ si non meminero tui ;/ si non proposuero Jerusalem/ in principio lætitiæ meæ./ Memor esto, Domine, filiorum Edom,/ in die Jerusalem :/ qui dicunt : Exinanite, exinanite/ usque ad fundamentum in ea./ Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi/ retributionem tuam quam retribuisti nobis./ Beatus qui tenebit,/ et allidet parvulos tuos ad petram.]
Copyright information for VulgCT