Psalms 137

Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,/ quoniam audisti verba oris mei./ In conspectu angelorum psallam tibi ;/ adorabo ad templum sanctum tuum,/ et confitebor nomini tuo :/ super misericordia tua et veritate tua ;/ quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum./ In quacumque die invocavero te, exaudi me ;/ multiplicabis in anima mea virtutem./ Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ,/ quia audierunt omnia verba oris tui./ Et cantent in viis Domini,/ quoniam magna est gloria Domini ;/ quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit,/ et alta a longe cognoscit./ Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ;/ et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam,/ et salvum me fecit dextera tua./ Dominus retribuet pro me./ Domine, misericordia tua in sæculum ;/ opera manuum tuarum ne despicias.]
Copyright information for VulgCT