Psalms 138

1In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;/ 2tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam./ 3Intellexisti cogitationes meas de longe ;/ semitam meam et funiculum meum investigasti :/ 4et omnes vias meas prævidisti,/ quia non est sermo in lingua mea./ 5Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,/ novissima et antiqua./ Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam./ 6Mirabilis facta est scientia tua ex me ;/ confortata est, et non potero ad eam./ 7Quo ibo a spiritu tuo ?/ et quo a facie tua fugiam ?/ 8Si ascendero in cælum, tu illic es ;/ si descendero in infernum, ades./ 9Si sumpsero pennas meas diluculo,/ et habitavero in extremis maris,/ 10etenim illuc manus tua deducet me,/ et tenebit me dextera tua./ 11Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;/ et nox illuminatio mea in deliciis meis./ 12Quia tenebræ non obscurabuntur a te,/ et nox sicut dies illuminabitur :/ sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus./ 13Quia tu possedisti renes meos ;/ suscepisti me de utero matris meæ./ 14Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;/ mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis./ 15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;/ et substantia mea in inferioribus terræ./ 16Imperfectum meum viderunt oculi tui,/ et in libro tuo omnes scribentur./ Dies formabuntur, et nemo in eis./ 17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;/ nimis confortatus est principatus eorum./ 18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur./ Exsurrexi, et adhuc sum tecum./ 19Si occideris, Deus, peccatores,/ viri sanguinum, declinate a me :/ 20quia dicitis in cogitatione :/ Accipient in vanitate civitates tuas./ 21Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,/ et super inimicos tuos tabescebam ?/ 22Perfecto odio oderam illos,/ et inimici facti sunt mihi./ 23Proba me, Deus, et scito cor meum ;/ interroga me, et cognosce semitas meas./ 24Et vide si via iniquitatis in me est,/ et deduc me in via æterna.]
Copyright information for VulgCT