Psalms 139

In finem. Psalmus David. [Eripe me, Domine, ab homine malo ;/ a viro iniquo eripe me./ Qui cogitaverunt iniquitates in corde,/ tota die constituebant prælia./ Acuerunt linguas suas sicut serpentis ;/ venenum aspidum sub labiis eorum./ Custodi me, Domine, de manu peccatoris,/ et ab hominibus iniquis eripe me./ Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :/ absconderunt superbi laqueum mihi./ Et funes extenderunt in laqueum ;/ juxta iter, scandalum posuerunt mihi./ Dixi Domino : Deus meus es tu ;/ exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ./ Domine, Domine, virtus salutis meæ,/ obumbrasti super caput meum in die belli./ Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori :/ cogitaverunt contra me ;/ ne derelinquas me, ne forte exaltentur./ 10 Caput circuitus eorum :/ labor labiorum ipsorum operiet eos./ 11 Cadent super eos carbones ;/ in ignem dejicies eos :/ in miseriis non subsistent./ 12 Vir linguosus non dirigetur in terra ;/ virum injustum mala capient in interitu./ 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,/ et vindictam pauperum./ 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,/ et habitabunt recti cum vultu tuo.]
Copyright information for VulgCT