Psalms 14

1Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ?/ aut quis requiescet in monte sancto tuo ?/ 2Qui ingreditur sine macula,/ et operatur justitiam ;/ 3qui loquitur veritatem in corde suo :/ qui non egit dolum in lingua sua,/ nec fecit proximo suo malum,/ et opprobrium non accepit adversus proximos suos./ 4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ;/ timentes autem Dominum glorificat./ Qui jurat proximo suo, et non decipit ;/ 5qui pecuniam suam non dedit ad usuram,/ et munera super innocentem non accepit :/ qui facit hæc non movebitur in æternum.]
Copyright information for VulgCT