Psalms 140

1Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ;/ intende voci meæ, cum clamavero ad te./ 2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;/ elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum./ 3Pone, Domine, custodiam ori meo,/ et ostium circumstantiæ labiis meis./ 4Non declines cor meum in verba malitiæ,/ ad excusandas excusationes in peccatis ;/ cum hominibus operantibus iniquitatem,/ et non communicabo cum electis eorum./ 5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :/ oleum autem peccatoris non impinguet caput meum./ Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :/ 6absorpti sunt juncti petræ judices eorum./ Audient verba mea, quoniam potuerunt./ 7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,/ dissipata sunt ossa nostra secus infernum./ 8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;/ in te speravi, non auferas animam meam./ 9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,/ et a scandalis operantium iniquitatem./ 10Cadent in retiaculo ejus peccatores :/ singulariter sum ego, donec transeam.]
Copyright information for VulgCT