Psalms 141

1Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. 2[Voce mea ad Dominum clamavi,/ voce mea ad Dominum deprecatus sum./ 3Effundo in conspectu ejus orationem meam,/ et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :/ 4in deficiendo ex me spiritum meum,/ et tu cognovisti semitas meas./ In via hac qua ambulabam/ absconderunt laqueum mihi./ 5Considerabam ad dexteram, et videbam,/ et non erat qui cognosceret me :/ periit fuga a me,/ et non est qui requirat animam meam./ 6Clamavi ad te, Domine ;/ dixi : Tu es spes mea,/ portio mea in terra viventium./ 7Intende ad deprecationem meam,/ quia humiliatus sum nimis./ Libera me a persequentibus me,/ quia confortati sunt super me./ 8Educ de custodia animam meam/ ad confitendum nomini tuo ;/ me exspectant justi donec retribuas mihi.]
Copyright information for VulgCT