Psalms 142

Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ;/ exaudi me in tua justitia./ Et non intres in judicium cum servo tuo,/ quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens./ Quia persecutus est inimicus animam meam ;/ humiliavit in terra vitam meam ;/ collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi./ Et anxiatus est super me spiritus meus ;/ in me turbatum est cor meum./ Memor fui dierum antiquorum ;/ meditatus sum in omnibus operibus tuis :/ in factis manuum tuarum meditabar./ Expandi manus meas ad te ;/ anima mea sicut terra sine aqua tibi./ Velociter exaudi me, Domine ;/ defecit spiritus meus./ Non avertas faciem tuam a me,/ et similis ero descendentibus in lacum./ Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,/ quia in te speravi./ Notam fac mihi viam in qua ambulem,/ quia ad te levavi animam meam./ Eripe me de inimicis meis, Domine :/ ad te confugi./ 10 Doce me facere voluntatem tuam,/ quia Deus meus es tu./ Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam./ 11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me :/ in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,/ 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos,/ et perdes omnes qui tribulant animam meam,/ quoniam ego servus tuus sum.]
Copyright information for VulgCT