Psalms 143

Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus,/ qui docet manus meas ad prælium,/ et digitos meos ad bellum./ Misericordia mea et refugium meum ;/ susceptor meus et liberator meus ;/ protector meus, et in ipso speravi,/ qui subdit populum meum sub me./ Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ?/ aut filius hominis, quia reputas eum ?/ Homo vanitati similis factus est ;/ dies ejus sicut umbra prætereunt./ Domine, inclina cælos tuos, et descende ;/ tange montes, et fumigabunt./ Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ;/ emitte sagittas tuas, et conturbabis eos./ Emitte manum tuam de alto : eripe me,/ et libera me de aquis multis,/ de manu filiorum alienorum :/ quorum os locutum est vanitatem,/ et dextera eorum dextera iniquitatis./ Deus, canticum novum cantabo tibi ;/ in psalterio decachordo psallam tibi./ 10 Qui das salutem regibus,/ qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,/ 11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum,/ quorum os locutum est vanitatem,/ et dextera eorum dextera iniquitatis./ 12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ;/ filiæ eorum compositæ,/ circumornatæ ut similitudo templi./ 13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ;/ oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;/ 14 boves eorum crassæ./ Non est ruina maceriæ, neque transitus,/ neque clamor in plateis eorum./ 15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ;/ beatus populus cujus Dominus Deus ejus.]
Copyright information for VulgCT