Psalms 144

Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex,/ et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi./ Per singulos dies benedicam tibi,/ et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi./ Magnus Dominus, et laudabilis nimis,/ et magnitudinis ejus non est finis./ Generatio et generatio laudabit opera tua,/ et potentiam tuam pronuntiabunt./ Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur,/ et mirabilia tua narrabunt./ Et virtutem terribilium tuorum dicent,/ et magnitudinem tuam narrabunt./ Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,/ et justitia tua exsultabunt./ Miserator et misericors Dominus :/ patiens, et multum misericors./ Suavis Dominus universis,/ et miserationes ejus super omnia opera ejus./ 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,/ et sancti tui benedicant tibi./ 11 Gloriam regni tui dicent,/ et potentiam tuam loquentur :/ 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam,/ et gloriam magnificentiæ regni tui./ 13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum ;/ et dominatio tua in omni generatione et generationem./ Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,/ et sanctus in omnibus operibus suis./ 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt,/ et erigit omnes elisos./ 15 Oculi omnium in te sperant, Domine,/ et tu das escam illorum in tempore opportuno./ 16 Aperis tu manum tuam,/ et imples omne animal benedictione./ 17 Justus Dominus in omnibus viis suis,/ et sanctus in omnibus operibus suis./ 18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,/ omnibus invocantibus eum in veritate./ 19 Voluntatem timentium se faciet,/ et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos./ 20 Custodit Dominus omnes diligentes se,/ et omnes peccatores disperdet./ 21 Laudationem Domini loquetur os meum ;/ et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.]
Copyright information for VulgCT