Psalms 145

1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. 2[Lauda, anima mea, Dominum./ Laudabo Dominum in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu fuero./ Nolite confidere in principibus,/ 3in filiis hominum, in quibus non est salus./ 4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;/ in illa die peribunt omnes cogitationes eorum./ 5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,/ spes ejus in Domino Deo ipsius :/ 6qui fecit cælum et terram,/ mare, et omnia quæ in eis sunt./ 7Qui custodit veritatem in sæculum ;/ facit judicium injuriam patientibus ;/ dat escam esurientibus./ Dominus solvit compeditos ;/ 8Dominus illuminat cæcos./ Dominus erigit elisos ;/ Dominus diligit justos./ 9Dominus custodit advenas,/ pupillum et viduam suscipiet,/ et vias peccatorum disperdet./ 10Regnabit Dominus in sæcula ;/ Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]
Copyright information for VulgCT