Psalms 146

Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ;/ Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio./ Ædificans Jerusalem Dominus,/ dispersiones Israëlis congregabit :/ qui sanat contritos corde,/ et alligat contritiones eorum ;/ qui numerat multitudinem stellarum,/ et omnibus eis nomina vocat./ Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,/ et sapientiæ ejus non est numerus./ Suscipiens mansuetos Dominus ;/ humilians autem peccatores usque ad terram./ Præcinite Domino in confessione ;/ psallite Deo nostro in cithara./ Qui operit cælum nubibus,/ et parat terræ pluviam ;/ qui producit in montibus fœnum,/ et herbam servituti hominum ;/ qui dat jumentis escam ipsorum,/ et pullis corvorum invocantibus eum./ 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit,/ nec in tibiis viri beneplacitum erit ei./ 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus.]
Copyright information for VulgCT