Psalms 147

Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum ;/ lauda Deum tuum, Sion./ Quoniam confortavit seras portarum tuarum ;/ benedixit filiis tuis in te./ Qui posuit fines tuos pacem,/ et adipe frumenti satiat te./ Qui emittit eloquium suum terræ :/ velociter currit sermo ejus./ Qui dat nivem sicut lanam ;/ nebulam sicut cinerem spargit./ Mittit crystallum suam sicut buccellas :/ ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?/ Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ;/ flabit spiritus ejus, et fluent aquæ./ Qui annuntiat verbum suum Jacob,/ justitias et judicia sua Israël./ Non fecit taliter omni nationi,/ et judicia sua non manifestavit eis./ Alleluja.]
Copyright information for VulgCT