Psalms 148

Alleluja. [Laudate Dominum de cælis ;/ laudate eum in excelsis./ Laudate eum, omnes angeli ejus ;/ laudate eum, omnes virtutes ejus./ Laudate eum, sol et luna ;/ laudate eum, omnes stellæ et lumen./ Laudate eum, cæli cælorum ;/ et aquæ omnes quæ super cælos sunt,/ laudent nomen Domini./ Quia ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit, et creata sunt./ Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ;/ præceptum posuit, et non præteribit./ Laudate Dominum de terra,/ dracones et omnes abyssi ;/ ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,/ quæ faciunt verbum ejus ;/ montes, et omnes colles ;/ ligna fructifera, et omnes cedri ;/ 10 bestiæ, et universa pecora ;/ serpentes, et volucres pennatæ ;/ 11 reges terræ et omnes populi ;/ principes et omnes judices terræ ;/ 12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus,/ laudent nomen Domini :/ 13 quia exaltatum est nomen ejus solius./ 14 Confessio ejus super cælum et terram ;/ et exaltavit cornu populi sui./ Hymnus omnibus sanctis ejus ;/ filiis Israël, populo appropinquanti sibi./ Alleluja.]
Copyright information for VulgCT