Psalms 149

1Alleluja. [Cantate Domino canticum novum ;/ laus ejus in ecclesia sanctorum./ 2Lætetur Israël in eo qui fecit eum,/ et filii Sion exsultent in rege suo./ 3Laudent nomen ejus in choro ;/ in tympano et psalterio psallant ei./ 4Quia beneplacitum est Domino in populo suo,/ et exaltabit mansuetos in salutem./ 5Exsultabunt sancti in gloria ;/ lætabuntur in cubilibus suis./ 6Exaltationes Dei in gutture eorum,/ et gladii ancipites in manibus eorum :/ 7ad faciendam vindictam in nationibus,/ increpationes in populis ;/ 8ad alligandos reges eorum in compedibus,/ et nobiles eorum in manicis ferreis ;/ 9ut faciant in eis judicium conscriptum :/ gloria hæc est omnibus sanctis ejus./ Alleluja.]
Copyright information for VulgCT