Psalms 15

Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te./ Dixi Domino : Deus meus es tu,/ quoniam bonorum meorum non eges./ Sanctis qui sunt in terra ejus,/ mirificavit omnes voluntates meas in eis./ Multiplicatæ sunt infirmitates eorum :/ postea acceleraverunt./ Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,/ nec memor ero nominum eorum per labia mea./ Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei :/ tu es qui restitues hæreditatem meam mihi./ Funes ceciderunt mihi in præclaris ;/ etenim hæreditas mea præclara est mihi./ Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ;/ insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei./ Providebam Dominum in conspectu meo semper :/ quoniam a dextris est mihi, ne commovear./ Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ;/ insuper et caro mea requiescet in spe./ 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno,/ nec dabis sanctum tuum videre corruptionem./ Notas mihi fecisti vias vitæ ;/ adimplebis me lætitia cum vultu tuo :/ delectationes in dextera tua usque in finem.]
Copyright information for VulgCT