Psalms 150

1Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus ;/ laudate eum in firmamento virtutis ejus./ 2Laudate eum in virtutibus ejus ;/ laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus./ 3Laudate eum in sono tubæ ;/ laudate eum in psalterio et cithara./ 4Laudate eum in tympano et choro ;/ laudate eum in chordis et organo./ 5Laudate eum in cymbalis benesonantibus ;/ laudate eum in cymbalis jubilationis./ 6Omnis spiritus laudet Dominum !/ Alleluja.]
Copyright information for VulgCT