Psalms 16

Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam ;/ intende deprecationem meam./ Auribus percipe orationem meam,/ non in labiis dolosis./ De vultu tuo judicium meum prodeat ;/ oculi tui videant æquitates./ Probasti cor meum, et visitasti nocte ;/ igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas./ Ut non loquatur os meum opera hominum :/ propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras./ Perfice gressus meos in semitis tuis,/ ut non moveantur vestigia mea./ Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ;/ inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea./ Mirifica misericordias tuas,/ qui salvos facis sperantes in te./ A resistentibus dexteræ tuæ custodi me/ ut pupillam oculi./ Sub umbra alarum tuarum protege me/ a facie impiorum qui me afflixerunt./ Inimici mei animam meam circumdederunt ;/ 10 adipem suum concluserunt :/ os eorum locutum est superbiam./ 11 Projicientes me nunc circumdederunt me ;/ oculos suos statuerunt declinare in terram./ 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,/ et sicut catulus leonis habitans in abditis./ 13 Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :/ eripe animam meam ab impio ;/ frameam tuam 14 ab inimicis manus tuæ./ Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ;/ de absconditis tuis adimpletus est venter eorum./ Saturati sunt filiis,/ et dimiserunt reliquias suas parvulis suis./ 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ;/ satiabor cum apparuerit gloria tua.]
Copyright information for VulgCT