Psalms 18

1In finem. Psalmus David. 2[Cæli enarrant gloriam Dei,/ et opera manuum ejus annuntiat firmamentum./ 3Dies diei eructat verbum,/ et nox nocti indicat scientiam./ 4Non sunt loquelæ, neque sermones,/ quorum non audiantur voces eorum./ 5In omnem terram exivit sonus eorum,/ et in fines orbis terræ verba eorum./ 6In sole posuit tabernaculum suum ;/ et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo./ Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;/ 7a summo cælo egressio ejus./ Et occursus ejus usque ad summum ejus ;/ nec est qui se abscondat a calore ejus./ 8Lex Domini immaculata, convertens animas ;/ testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis./ 9Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ;/ præceptum Domini lucidum, illuminans oculos./ 10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ;/ judicia Domini vera, justificata in semetipsa,/ 11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,/ et dulciora super mel et favum./ 12Etenim servus tuus custodit ea ;/ in custodiendis illis retributio multa./ 13Delicta quis intelligit ?/ ab occultis meis munda me ;/ 14et ab alienis parce servo tuo./ Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero,/ et emundabor a delicto maximo./ 15Et erunt ut complaceant eloquia oris mei,/ et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper./ Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]
Copyright information for VulgCT