Psalms 19

1In finem. Psalmus David. 2[Exaudiat te Dominus in die tribulationis ;/ protegat te nomen Dei Jacob./ 3Mittat tibi auxilium de sancto,/ et de Sion tueatur te./ 4Memor sit omnis sacrificii tui,/ et holocaustum tuum pingue fiat./ 5Tribuat tibi secundum cor tuum,/ et omne consilium tuum confirmet./ 6Lætabimur in salutari tuo ;/ et in nomine Dei nostri magnificabimur./ 7Impleat Dominus omnes petitiones tuas ;/ nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum./ Exaudiet illum de cælo sancto suo,/ in potentatibus salus dexteræ ejus./ 8Hi in curribus, et hi in equis ;/ nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus./ 9Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ;/ nos autem surreximus, et erecti sumus./ 10Domine, salvum fac regem,/ et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
Copyright information for VulgCT