Psalms 2

1[Quare fremuerunt gentes,/ et populi meditati sunt inania ?/ 2Astiterunt reges terræ,/ et principes convenerunt in unum/ adversus Dominum, et adversus christum ejus./ 3Dirumpamus vincula eorum,/ et projiciamus a nobis jugum ipsorum./ 4Qui habitat in cælis irridebit eos,/ et Dominus subsannabit eos./ 5Tunc loquetur ad eos in ira sua,/ et in furore suo conturbabit eos./ 6Ego autem constitutus sum rex ab eo/ super Sion, montem sanctum ejus,/ prædicans præceptum ejus./ 7Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ;/ ego hodie genui te./ 8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,/ et possessionem tuam terminos terræ./ 9Reges eos in virga ferrea,/ et tamquam vas figuli confringes eos./ 10Et nunc, reges, intelligite ;/ erudimini, qui judicatis terram./ 11Servite Domino in timore,/ et exsultate ei cum tremore./ 12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,/ et pereatis de via justa./ 13Cum exarserit in brevi ira ejus,/ beati omnes qui confidunt in eo.]
Copyright information for VulgCT