Psalms 20

In finem. Psalmus David. [Domine, in virtute tua lætabitur rex,/ et super salutare tuum exsultabit vehementer./ Desiderium cordis ejus tribuisti ei,/ et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum./ Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ;/ posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso./ Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,/ in sæculum, et in sæculum sæculi./ Magna est gloria ejus in salutari tuo ;/ gloriam et magnum decorem impones super eum./ Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ;/ lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo./ Quoniam rex sperat in Domino,/ et in misericordia Altissimi non commovebitur./ Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ;/ dextera tua inveniat omnes qui te oderunt./ 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui :/ Dominus in ira sua conturbabit eos,/ et devorabit eos ignis./ 11 Fructum eorum de terra perdes,/ et semen eorum a filiis hominum,/ 12 quoniam declinaverunt in te mala ;/ cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire./ 13 Quoniam pones eos dorsum ;/ in reliquiis tuis præparabis vultum eorum./ 14 Exaltare, Domine, in virtute tua ;/ cantabimus et psallemus virtutes tuas.]
Copyright information for VulgCT