Psalms 21

In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. [Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?/ longe a salute mea verba delictorum meorum./ Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;/ et nocte, et non ad insipientiam mihi./ Tu autem in sancto habitas, laus Israël./ In te speraverunt patres nostri ;/ speraverunt, et liberasti eos./ Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;/ in te speraverunt, et non sunt confusi./ Ego autem sum vermis, et non homo ;/ opprobrium hominum, et abjectio plebis./ Omnes videntes me deriserunt me ;/ locuti sunt labiis, et moverunt caput./ Speravit in Domino, eripiat eum :/ salvum faciat eum, quoniam vult eum./ 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,/ spes mea ab uberibus matris meæ./ 11 In te projectus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ Deus meus es tu :/ 12 ne discesseris a me,/ quoniam tribulatio proxima est,/ quoniam non est qui adjuvet./ 13 Circumdederunt me vituli multi ;/ tauri pingues obsederunt me./ 14 Aperuerunt super me os suum,/ sicut leo rapiens et rugiens./ 15 Sicut aqua effusus sum,/ et dispersa sunt omnia ossa mea :/ factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei./ 16 Aruit tamquam testa virtus mea,/ et lingua mea adhæsit faucibus meis :/ et in pulverem mortis deduxisti me./ 17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;/ concilium malignantium obsedit me./ Foderunt manus meas et pedes meos ;/ 18 dinumeraverunt omnia ossa mea./ Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me./ 19 Diviserunt sibi vestimenta mea,/ et super vestem meam miserunt sortem./ 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;/ ad defensionem meam conspice./ 21 Erue a framea, Deus, animam meam,/ et de manu canis unicam meam./ 22 Salva me ex ore leonis,/ et a cornibus unicornium humilitatem meam./ 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;/ in medio ecclesiæ laudabo te./ 24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;/ universum semen Jacob, glorificate eum./ 25 Timeat eum omne semen Israël,/ quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,/ nec avertit faciem suam a me :/ et cum clamarem ad eum, exaudivit me./ 26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;/ vota mea reddam in conspectu timentium eum./ 27 Edent pauperes, et saturabuntur,/ et laudabunt Dominum qui requirunt eum :/ vivent corda eorum in sæculum sæculi./ 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;/ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :/ 29 quoniam Domini est regnum,/ et ipse dominabitur gentium./ 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;/ in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram./ 31 Et anima mea illi vivet ;/ et semen meum serviet ipsi./ 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;/ et annuntiabunt cæli justitiam ejus/ populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]
Copyright information for VulgCT