Psalms 22

Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit :/ in loco pascuæ, ibi me collocavit./ Super aquam refectionis educavit me ;/ animam meam convertit./ Deduxit me super semitas justitiæ/ propter nomen suum./ Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis,/ non timebo mala, quoniam tu mecum es./ Virga tua, et baculus tuus,/ ipsa me consolata sunt./ Parasti in conspectu meo mensam/ adversus eos qui tribulant me ;/ impinguasti in oleo caput meum :/ et calix meus inebrians, quam præclarus est !/ Et misericordia tua subsequetur me/ omnibus diebus vitæ meæ ;/ et ut inhabitem in domo Domini/ in longitudinem dierum.]
Copyright information for VulgCT