Psalms 23

Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus ;/ orbis terrarum, et universi qui habitant in eo./ Quia ipse super maria fundavit eum,/ et super flumina præparavit eum./ Quis ascendet in montem Domini ?/ aut quis stabit in loco sancto ejus ?/ Innocens manibus et mundo corde,/ qui non accepit in vano animam suam,/ nec juravit in dolo proximo suo :/ hic accipiet benedictionem a Domino,/ et misericordiam a Deo salutari suo./ Hæc est generatio quærentium eum,/ quærentium faciem Dei Jacob./ Attollite portas, principes, vestras,/ et elevamini, portæ æternales,/ et introibit rex gloriæ./ Quis est iste rex gloriæ ?/ Dominus fortis et potens,/ Dominus potens in prælio./ Attollite portas, principes, vestras,/ et elevamini, portæ æternales,/ et introibit rex gloriæ./ 10 Quis est iste rex gloriæ ?/ Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.]
Copyright information for VulgCT