Psalms 24

In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :/ Deus meus, in te confido ; non erubescam./ Neque irrideant me inimici mei :/ etenim universi qui sustinent te, non confundentur./ Confundantur omnes iniqua agentes supervacue./ Vias tuas, Domine, demonstra mihi,/ et semitas tuas edoce me./ Dirige me in veritate tua, et doce me,/ quia tu es Deus salvator meus,/ et te sustinui tota die./ Reminiscere miserationum tuarum, Domine,/ et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt./ Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris./ Secundum misericordiam tuam memento mei tu,/ propter bonitatem tuam, Domine./ Dulcis et rectus Dominus ;/ propter hoc legem dabit delinquentibus in via./ Diriget mansuetos in judicio ;/ docebit mites vias suas./ 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,/ requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus./ 11 Propter nomen tuum, Domine,/ propitiaberis peccato meo ; multum est enim./ 12 Quis est homo qui timet Dominum ?/ legem statuit ei in via quam elegit./ 13 Anima ejus in bonis demorabitur,/ et semen ejus hæreditabit terram./ 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ;/ et testamentum ipsius ut manifestetur illis./ 15 Oculi mei semper ad Dominum,/ quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos./ 16 Respice in me, et miserere mei,/ quia unicus et pauper sum ego./ 17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :/ de necessitatibus meis erue me./ 18 Vide humilitatem meam et laborem meum,/ et dimitte universa delicta mea./ 19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,/ et odio iniquo oderunt me./ 20 Custodi animam meam, et erue me :/ non erubescam, quoniam speravi in te./ 21 Innocentes et recti adhæserunt mihi,/ quia sustinui te./ 22 Libera, Deus, Israël/ ex omnibus tribulationibus suis.]
Copyright information for VulgCT