Psalms 25

In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,/ et in Domino sperans non infirmabor./ Proba me, Domine, et tenta me ;/ ure renes meos et cor meum./ Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,/ et complacui in veritate tua./ Non sedi cum concilio vanitatis,/ et cum iniqua gerentibus non introibo./ Odivi ecclesiam malignantium,/ et cum impiis non sedebo./ Lavabo inter innocentes manus meas,/ et circumdabo altare tuum, Domine :/ ut audiam vocem laudis,/ et enarrem universa mirabilia tua./ Domine, dilexi decorem domus tuæ,/ et locum habitationis gloriæ tuæ./ Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,/ et cum viris sanguinum vitam meam :/ 10 in quorum manibus iniquitates sunt ;/ dextera eorum repleta est muneribus./ 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ;/ redime me, et miserere mei./ 12 Pes meus stetit in directo ;/ in ecclesiis benedicam te, Domine.]
Copyright information for VulgCT