Psalms 26

Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?/ Dominus protector vitæ meæ :/ a quo trepidabo ?/ Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,/ qui tribulant me inimici mei,/ ipsi infirmati sunt et ceciderunt./ Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;/ si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo./ Unam petii a Domino, hanc requiram,/ ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ;/ ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus./ Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ;/ in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui./ In petra exaltavit me,/ et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos./ Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ;/ cantabo, et psalmum dicam Domino./ Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ;/ miserere mei, et exaudi me./ Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ;/ faciem tuam, Domine, requiram./ Ne avertas faciem tuam a me ;/ ne declines in ira a servo tuo./ Adjutor meus esto ; ne derelinquas me,/ neque despicias me, Deus salutaris meus./ 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ;/ Dominus autem assumpsit me./ 11 Legem pone mihi, Domine, in via tua,/ et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos./ 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me,/ quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,/ et mentita est iniquitas sibi./ 13 Credo videre bona Domini in terra viventium./ 14 Expecta Dominum, viriliter age :/ et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.]
Copyright information for VulgCT