Psalms 27

Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :/ nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum./ Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ;/ dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum./ Ne simul trahas me cum peccatoribus,/ et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ;/ qui loquuntur pacem cum proximo suo,/ mala autem in cordibus eorum./ Da illis secundum opera eorum,/ et secundum nequitiam adinventionum ipsorum./ Secundum opera manuum eorum tribue illis ;/ redde retributionem eorum ipsis./ Quoniam non intellexerunt opera Domini,/ et in opera manuum ejus destrues illos,/ et non ædificabis eos./ Benedictus Dominus,/ quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ./ Dominus adjutor meus et protector meus ;/ in ipso speravit cor meum, et adjutus sum :/ et refloruit caro mea,/ et ex voluntate mea confitebor ei./ Dominus fortitudo plebis suæ,/ et protector salvationum christi sui est./ Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ;/ et rege eos, et extolle illos usque in æternum.]
Copyright information for VulgCT