Psalms 28

1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei,/ afferte Domino filios arietum./ 2Afferte Domino gloriam et honorem ;/ afferte Domino gloriam nomini ejus ;/ adorate Dominum in atrio sancto ejus./ 3Vox Domini super aquas ;/ Deus majestatis intonuit :/ Dominus super aquas multas./ 4Vox Domini in virtute ;/ vox Domini in magnificentia./ 5Vox Domini confringentis cedros,/ et confringet Dominus cedros Libani :/ 6et comminuet eas, tamquam vitulum Libani,/ et dilectus quemadmodum filius unicornium./ 7Vox Domini intercidentis flammam ignis ;/ 8vox Domini concutientis desertum :/ et commovebit Dominus desertum Cades./ 9Vox Domini præparantis cervos :/ et revelabit condensa,/ et in templo ejus omnes dicent gloriam./ 10Dominus diluvium inhabitare facit,/ et sedebit Dominus rex in æternum./ 11Dominus virtutem populo suo dabit ;/ Dominus benedicet populo suo in pace.]
Copyright information for VulgCT