Psalms 29

Psalmus cantici, in dedicatione domus David. [Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,/ nec delectasti inimicos meos super me./ Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me./ Domine, eduxisti ab inferno animam meam ;/ salvasti me a descendentibus in lacum./ Psallite Domino, sancti ejus ;/ et confitemini memoriæ sanctitatis ejus./ Quoniam ira in indignatione ejus,/ et vita in voluntate ejus :/ ad vesperum demorabitur fletus,/ et ad matutinum lætitia./ Ego autem dixi in abundantia mea :/ Non movebor in æternum./ Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ;/ avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus./ Ad te, Domine, clamabo,/ et ad Deum meum deprecabor./ 10 Quæ utilitas in sanguine meo,/ dum descendo in corruptionem ?/ numquid confitebitur tibi pulvis,/ aut annuntiabit veritatem tuam ?/ 11 Audivit Dominus, et misertus est mei ;/ Dominus factus est adjutor meus./ 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ;/ conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :/ 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar./ Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.]
Copyright information for VulgCT