Psalms 3

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?/ Multi insurgunt adversum me ;/ multi dicunt animæ meæ :/ Non est salus ipsi in Deo ejus./ Tu autem Domine, susceptor meus es,/ gloria mea, et exaltans caput meum./ Voce mea ad Dominum clamavi ;/ et exaudivit me de monte sancto suo./ Ego dormivi, et soporatus sum ;/ et exsurrexi, quia Dominus suscepit me./ Non timebo millia populi circumdantis me./ Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus./ Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;/ dentes peccatorum contrivisti./ Domini est salus ;/ et super populum tuum benedictio tua.]
Copyright information for VulgCT