Psalms 30

In finem. Psalmus David, pro extasi. [In te, Domine, speravi ;/ non confundar in æternum :/ in justitia tua libera me./ Inclina ad me aurem tuam ;/ accelera ut eruas me./ Esto mihi in Deum protectorem,/ et in domum refugii, ut salvum me facias :/ quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ;/ et propter nomen tuum deduces me et enutries me./ Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,/ quoniam tu es protector meus./ In manus tuas commendo spiritum meum ;/ redemisti me, Domine Deus veritatis./ Odisti observantes vanitates supervacue ;/ ego autem in Domino speravi./ Exsultabo, et lætabor in misericordia tua,/ quoniam respexisti humilitatem meam ;/ salvasti de necessitatibus animam meam./ Nec conclusisti me in manibus inimici :/ statuisti in loco spatioso pedes meos./ 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ;/ conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus./ 11 Quoniam defecit in dolore vita mea,/ et anni mei in gemitibus./ Infirmata est in paupertate virtus mea,/ et ossa mea conturbata sunt./ 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,/ et vicinis meis valde, et timor notis meis ;/ qui videbant me foras fugerunt a me./ 13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ;/ factus sum tamquam vas perditum :/ 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu./ In eo dum convenirent simul adversum me,/ accipere animam meam consiliati sunt./ 15 Ego autem in te speravi, Domine ;/ dixi : Deus meus es tu ;/ 16 in manibus tuis sortes meæ :/ eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me./ 17 Illustra faciem tuam super servum tuum ;/ salvum me fac in misericordia tua./ 18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te./ Erubescant impii, et deducantur in infernum ;/ 19 muta fiant labia dolosa,/ quæ loquuntur adversus justum iniquitatem,/ in superbia, et in abusione./ 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,/ quam abscondisti timentibus te ;/ perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !/ 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ;/ proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum./ 22 Benedictus Dominus,/ quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita./ 23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ :/ Projectus sum a facie oculorum tuorum :/ ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te./ 24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus,/ quoniam veritatem requiret Dominus,/ et retribuet abundanter facientibus superbiam./ 25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,/ omnes qui speratis in Domino.]
Copyright information for VulgCT