Psalms 31

Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates,/ et quorum tecta sunt peccata./ Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,/ nec est in spiritu ejus dolus./ Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,/ dum clamarem tota die./ Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,/ conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina./ Delictum meum cognitum tibi feci,/ et injustitiam meam non abscondi./ Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;/ et tu remisisti impietatem peccati mei./ Pro hac orabit ad te omnis sanctus/ in tempore opportuno./ Verumtamen in diluvio aquarum multarum,/ ad eum non approximabunt./ Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;/ exsultatio mea, erue me a circumdantibus me./ Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;/ firmabo super te oculos meos./ Nolite fieri sicut equus et mulus,/ quibus non est intellectus./ In camo et freno maxillas eorum constringe,/ qui non approximant ad te./ 10 Multa flagella peccatoris ;/ sperantem autem in Domino misericordia circumdabit./ 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;/ et gloriamini, omnes recti corde.]
Copyright information for VulgCT