Psalms 32

Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ;/ rectos decet collaudatio./ Confitemini Domino in cithara ;/ in psalterio decem chordarum psallite illi./ Cantate ei canticum novum ;/ bene psallite ei in vociferatione./ Quia rectum est verbum Domini,/ et omnia opera ejus in fide./ Diligit misericordiam et judicium ;/ misericordia Domini plena est terra./ Verbo Domini cæli firmati sunt,/ et spiritu oris ejus omnis virtus eorum./ Congregans sicut in utre aquas maris ;/ ponens in thesauris abyssos./ Timeat Dominum omnis terra ;/ ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem./ Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit et creata sunt./ 10 Dominus dissipat consilia gentium ;/ reprobat autem cogitationes populorum,/ et reprobat consilia principum./ 11 Consilium autem Domini in æternum manet ;/ cogitationes cordis ejus in generatione et generationem./ 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;/ populus quem elegit in hæreditatem sibi./ 13 De cælo respexit Dominus ;/ vidit omnes filios hominum./ 14 De præparato habitaculo suo/ respexit super omnes qui habitant terram :/ 15 qui finxit sigillatim corda eorum ;/ qui intelligit omnia opera eorum./ 16 Non salvatur rex per multam virtutem,/ et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ./ 17 Fallax equus ad salutem ;/ in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur./ 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus :/ 19 ut eruat a morte animas eorum,/ et alat eos in fame./ 20 Anima nostra sustinet Dominum,/ quoniam adjutor et protector noster est./ 21 Quia in eo lætabitur cor nostrum,/ et in nomine sancto ejus speravimus./ 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,/ quemadmodum speravimus in te.]
Copyright information for VulgCT