Psalms 33

Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. [Benedicam Dominum in omni tempore ;/ semper laus ejus in ore meo./ In Domino laudabitur anima mea :/ audiant mansueti, et lætentur./ Magnificate Dominum mecum,/ et exaltemus nomen ejus in idipsum./ Exquisivi Dominum, et exaudivit me ;/ et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me./ Accedite ad eum, et illuminamini ;/ et facies vestræ non confundentur./ Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,/ et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum./ Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,/ et eripiet eos./ Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ;/ beatus vir qui sperat in eo./ 10 Timete Dominum, omnes sancti ejus,/ quoniam non est inopia timentibus eum./ 11 Divites eguerunt, et esurierunt ;/ inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono./ 12 Venite, filii ; audite me :/ timorem Domini docebo vos./ 13 Quis est homo qui vult vitam ;/ diligit dies videre bonos ?/ 14 Prohibe linguam tuam a malo,/ et labia tua ne loquantur dolum./ 15 Diverte a malo, et fac bonum ;/ inquire pacem, et persequere eam./ 16 Oculi Domini super justos,/ et aures ejus in preces eorum./ 17 Vultus autem Domini super facientes mala,/ ut perdat de terra memoriam eorum./ 18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;/ et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos./ 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,/ et humiles spiritu salvabit./ 20 Multæ tribulationes justorum ;/ et de omnibus his liberabit eos Dominus./ 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum :/ unum ex his non conteretur./ 22 Mors peccatorum pessima ;/ et qui oderunt justum delinquent./ 23 Redimet Dominus animas servorum suorum,/ et non delinquent omnes qui sperant in eo.]
Copyright information for VulgCT