Psalms 34

1Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me ;/ expugna impugnantes me./ 2Apprehende arma et scutum,/ et exsurge in adjutorium mihi./ 3Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ;/ dic animæ meæ : Salus tua ego sum./ 4Confundantur et revereantur quærentes animam meam ;/ avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala./ 5Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,/ et angelus Domini coarctans eos./ 6Fiat via illorum tenebræ et lubricum,/ et angelus Domini persequens eos./ 7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam./ 8Veniat illi laqueus quem ignorat,/ et captio quam abscondit apprehendat eum,/ et in laqueum cadat in ipsum./ 9Anima autem mea exsultabit in Domino,/ et delectabitur super salutari suo./ 10Omnia ossa mea dicent :/ Domine, quis similis tibi ?/ eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;/ egenum et pauperem a diripientibus eum./ 11Surgentes testes iniqui,/ quæ ignorabam interrogabant me./ 12Retribuebant mihi mala pro bonis,/ sterilitatem animæ meæ./ 13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;/ humiliabam in jejunio animam meam,/ et oratio mea in sinu meo convertetur./ 14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;/ quasi lugens et contristatus sic humiliabar./ 15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ;/ congregata sunt super me flagella, et ignoravi./ 16Dissipati sunt, nec compuncti ;/ tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;/ frenduerunt super me dentibus suis./ 17Domine, quando respicies ?/ Restitue animam meam a malignitate eorum ;/ a leonibus unicam meam./ 18Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te./ 19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,/ qui oderunt me gratis, et annuunt oculis./ 20Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ;/ et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant./ 21Et dilataverunt super me os suum ;/ dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri./ 22Vidisti, Domine : ne sileas ;/ Domine, ne discedas a me./ 23Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ;/ et Dominus meus, in causam meam./ 24Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,/ et non supergaudeant mihi./ 25Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ;/ nec dicant : Devoravimus eum./ 26Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ;/ induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me./ 27Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus./ 28Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ;/ tota die laudem tuam.]
Copyright information for VulgCT